nasusdraconis.de
Kontakt Texte Startseite
Seneca: De Brevitate Vitae
1
≡ »
1
1a Maior pars mortalium, Pauline, de naturae malignitate conqueritur, quod in exiguum aevi gignimur, quod haec tam velociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrunt, adeo ut exceptis admodum paucis ceteros in ipso vitae apparatu vita destituat.
1b nec huic publico, ut opinantur, malo turba tantum et inprudens volgus ingemuit.
1c clarorum quoque virorum hic affectus querelas evocavit;
1d inde illa maximi medicorum exclamatio est: vitam brevem esse, longam artem.
2a inde Aristotelis cum rerum natura exigentis minime conveniens sapienti viro lis est:
2b aetatis illam animalibus tantum indulsisse, ut quina aut dena saecula educerent;
2c homini in tam multa ac magna genito tanto citeriorem terminum stare.
3a Non exiguum temporis habemus, sed multum perdidimus.
3b satis longa vita, et in maximarum rerum consummationem large data est, si tota bene collocaretur:
3c sed ubi per luxum ac neglegentiam diffluit, ubi nulli bonae rei inpenditur, ultima demum necessitate cogente, quam ire non intelleximus, transisse sentimus.
4a Ita est:
4b non accepimus brevem vitam, sed fecimus, nec inopes eius, sed prodigi sumus.
4c Sicut amplae et regiae opes, ubi ad malum dominum pervenerunt, momento dissipantur, at quamvis modicae, si bono custodi traditae sunt, usu crescunt, ita aetas nostra bene disponenti multum patet.
≡ »