nasusdraconis.de
Kontakt Texte Startseite
Varro: De Lingua Latina
Liber quintus 11
≡ »
Liber quintus 11
1 Pythagoras Samius ait omnium rerum initia esse bina ut finitum et infinitum, bonum et malum, vitam et mortem, diem et noctem.
2 Quare item duo status et motus, ⟨utrumque quadripertitum⟩:
3 quod stat aut agitatur, corpus, ubi agitatur, locus, dum agitatur, tempus, quod est in agitatu, actio.
4 Quadripertitio magis sic apparebit:
5 corpus est ut cursor, locus stadium qua currit, tempus hora qua currit, actio cursio.
Liber quintus 12
1 Quare fit, ut ideo fere omnia sint quadripertita et ea aeterna, quod neque unquam tempus, quin fuerit motus: eius enim intervallum tempus; neque motus, ubi non locus et corpus, quod alterum est quod movetur, alterum ubi; neque ubi is agitatus, non actio ibi.
2 Igitur initiorum quadrigae locus et corpus, tempus et actio.
≡ »