nasusdraconis.de
Kontakt Texte Startseite
Vitruvius: De Architectura
Liber tertius I, 3
≡ »
Liber tertius I, 3
2 Item corporis centrum medium naturaliter est umbilicus.
3 Namque si homo collocatus fuerit supinus manibus et pedibus pansis, circinique collocatum centrum in umbilico eius, circumagendo rotundationem utrarumque manuum et pedum digiti linea tangentur.
4 Non minus quemadmodum schema rotundationis in corpore efficitur, item quadrata designatio in eo invenietur.
5 Nam si a pedibus imis ad summum caput mensum erit, eaque mensura relata fuerit ad manus pansas, invenietur eadem latitudo uti altitudo, quemadmodum areae, quae ad normam sunt quadratae.
≡ »