nasusdraconis.de
Kontakt Texte Startseite
Cicero: De Oratore
Liber primus 63
≡ »
Liber primus 63
1 Atque illud est probabilius, neque tamen verum, quod Socrates dicere solebat, omnes in eo, quod scirent, satis esse eloquentes;
2 illud verius, neque quemquam in eo disertum esse posse, quod nesciat, neque, si id optime sciat ignarusque sit faciundae ac poliendae orationis, diserte id ipsum posse, de quo sciat, dicere.
≡ »