1
Cum omnis res ab imperatore delegata intentiorem exigat curam, et me
seu naturalis sollicitudo seu fides sedula non ad diligentiam modo verum ad amorem
quoque commissae rei instigent sitque nunc mihi ab Nerva Augusto, nescio diligentiore
an amantiore rei publicae imperatore, aquarum iniunctum officium ad usum, tum ad salubritatem
atque etiam securitatem urbis pertinens, administratum per principes
semper civitatis nostrae viros, primum ac potissimum existimo, sicut
in ceteris negotiis institueram, nosse quod suscepi.